- CATAGUSA
- CATAGUSAinter opera Praxitelis, apud Plin. l. 34. c. 8. Fecit - ex aere pulcherrima opera: Proserpiae raptum: item Catagusam et Ebrietatent, et Liberum Patrem, etc. Graece ἡ κατάγουσα, est quae pensa nendo deducit; unde κάταγμα, vel quae carminibus Lunam devocat. Sed prior interpretatio potior; unde Catagusam exponunt Lachesin, unam ex tribus Parcis, quae, quod colo Clotho advolvit, net, torquet, demittit, Alii tamen κατάγουσαν την` ὁδὸν πρὸς ἕρεβον, ducentem ad inferos viam, per quam Pluto raptâ Proserpinâ reversus est, intelligunt; quam Pausan. in Corinthiacis, iuxta Lernam et Chemarum fluv. esse tradit. Vel magis ipsam Proserpinam, quae sectô capillô moribundis eos πρὸς τὸν ἄδου κατάγει, ad orcum deducit. Sane Praxitelis imago, mulieris fuit cum colo et fuso nentis, sive Parca fuerit, sive alia quaevis. Veteres enim κατάγειν ἔρια et κατάγειν κρόκην, pro nere, filum deducere, passim dixerunt. Ut adeo audiendi non sint, qui vel Pergusa, qui lacus erat amoenissimus Aetnae monti propinquus, ad cuius ripam rapta Proserpina, Ovid. Met. l. 5. vel κατάχλυσιν i. e. effusam caliginem, vel κατάκλυταν, i. e. depressam voraginem, hîc legunt. Iac. Dalechampius, Not. ad 1
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.